Omnis lagena, poculum omne vinarium, omnis haustus que ex poculis vini nostri gaudenter exhauriatur, in terram nostram ibiensem procul dubio semper te, amice carissime, inducet, ubi in reducto valle, cristallinis fluminis Ibias dicti lymphis permulso, nostram invenies vineam quae Cuedo nuncupatur. Ibi uvae dulcissimi saporis copiose maturescunt, repositoria vinaria huiusdem cellae replentes atque quasi alentes.
Vineae atque cella vinaria ad unum eundemque finem conducunt, ad optimum nempe vinum quod subviride dicunt.
Parallax Viñedo
|
Vinea illa, quae Cuedo appellatur, in fundo, qui persuavem inclinationem obtinet, invenitur. Eiusdem humus argillatam compositionem, leniter acidulatam, obtinet, paucis cum subtilibus elementis, facile ut optimas uvas consequaris apprime ducens. Illius terrae seu humus ex visceribus imis protrahebatur atque, quadam activitate minerali praecedenti, romanis quidem temporibus iam exercebatur, optimae qualitatis aurum in regionibus altioribus quaerentes atque steriles nempe terras in partibus declinantibus deponentes.
Parallax Viñedo 2
|
Huius vineae plantatio unam tantum varietatem obtinet, quae subviride vinum nuncupatur atque scapularem in modum disponitur. Scapularis artificii dispositio directe ab oriente in occasum subvertitur, ita tamen ut optimi insolationis influxus fere omni diurno tempore generentur pauloque autem depressa relate ad fundos ac praedia alia quae ad septemtrionem vergant, tali tamen modo ut partim vinea a ventorum frigidorum nocivo influxu tegatur simul atque procellarum et plagarum noxios effectus, quae ex cantabris oris proveniant, vitare apprime obtineat.
Parallax Viñedo 3
|
Quo melius autem Vineae Cuedo vina maturescent, caeli status atque situs optimus offertur ille qui regioni Ibiensi viget, frigidus nempe atque pluviosus hibernis temporibus, atque quadam quidem ariditate temperieque altiore in aestivis plagis. Frigidior tamen hibernis temporibus quam in ceteris Asturiarum partibus obtinetur callidiorque autem paucis cum pluviis aestivis temporibus.
Parallax Viñedo 4
|
Ibiensis quidem caeli status continentali climati Mediterranearum regionum potius quam oceanico, qui cantabris regionibus viget, assimilatur. Quae cum ita sint, talis situatio arborum quidem varietatem consequitur, qui in aliis nostrae paeninsulae locis consequuntur, ut suber ("sufrieira"). Maturitas quidem uvarum sub fine Septembris occurrit, quae vinum subacide elaboratum producit optimum atque armonice exhibetur cum omnibus praecedentibus, semper quidem permixtum cum quadam amoris mica necnon ac vehementia subtili in elaborationis processu.
Bodega Viña Cuedo
Barrio del Sol, s/n
33810 San Antolín de Ibias
Asturias
Puedes comprar nuestro vino pinchando Aquí
"Si bien la penicilina cura a los hombres, el vino los hace felices".